back to some documents mentioning Malachowo
found in the Codex Diplomaticus Maioris Poloniae Malachowo in a document dated 1352
from Codex Diplomaticus Maioris Poloniae
Fr. Iohannes prepositus totusque conventus Tremesnens. 1352 Dec. 28, in Tremesna; scultetiam villae Ostrowite Trzemeszynskie fratribus Nicolao et Michaeli vendunt iure Sredensi ad locandum.
In nomine Domini amen. Ab humana memoria facilius elabuntur, que nec testium assercione nec litterarum testimonio perhennantur. Quapropter notum sit tam presentibus quam futuris presens scriptum inspecturis, quod nos frater Iohannes prepositus Tremesnensis totusque conventus eiusdem monasterii, honestis viris Nicolao et Michaeli fratribus scolteciam ville nostre, que vulgariter Ostrovite nuncupatur, pro decem marcis grossorum vendidimus et contulimus, ut eam iure Teutonico, videlicet Sredensi et mensura locarent, disponerent et ordinarent; ita tamen, quod hydem scolteti cum suis posteris et successoribus, pro locacione dicte ville duos mansos liberos hereditarie possidebunt, nos vero quatuor mansos pro dominio nostro excipimus. Attribuimus eciam hisdem scoltetis nostris et eorum successoribus unam tabernam liberam cum pistrino et macello, tercium ortum libere possidendum. In iuramentis, in iudiciis Polonicalibus et Teutonicalibus, et in omnibus causis tam minoribus quam maioribus in metis dicte ville, tercium denarium, et duos pro nostro monasterio reservamus; et de gracia prorogativa (sic), in lacu piscacionem cum uno rethe que slampnicza dicitur, et parvo hamo et gurgustriis quibuslibet permittimus. Pratum quod Dambow Ostrow nominatur eis contulimus. Colonis vero qui ibi locati fuerint, septem annis libertatem a censu pecuniali tribuimus; elapsa vero libertate, pro duobus provincialibus iudiciis que ad nos annuatim spectant, dicti coloni per octo grossos solvere tenebuntur, scolteti vero pro tercio iudicio nos vel quem decreverimus mittere tenebuntur recipere. Coloni autem decimam manipulatim integraliter dabunt, et in festo beati Martini pro censu novem regales, et unum pro decima lini integraliter dabunt. Tres dies annuatim in nostris agris pro nobis exarabunt. Insuper omnia iura et consuetudines, quibus omnes ville et civitates prenominati iuris, videlicet Sredensis pociuntur, pro nobis excipimus et reservamus. Ut autem hec donacio et vendicionis ordinacio inconvulsa permaneat, nostro et nostri capituli sigillis presens scriptum fecimus munimine roborari. Datum et actum in Tremesna in die sanctorum Innocencium, sub anno Domini m.ccc quinquagesimo secundo, presentibus hys testibus: primo comite Laurencio de Chlandowo et Abraham comite de Malochowo, Nicolao advocato de Povicz, Mathia civi ibidem, comite Petro de Malochowo, et aliis.

Trzemeszno. Privilegia Conv. Can. Reg. Lateran.

The 1879 edition footnotes identify Malochowo with today's Malachowo,
Chlandowo with the nearby Chladowo and Povicz with the nearby Powidz.